HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXXIV: Quomodo computentur 430 anni

#Gen. XXI#Act. VII#cap. XLII#Gen. XLVIII

Beda et Augustinus, quia dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, adhaerentes huic verbo computant 430 annos a nativitate Isaac usque ad mortem duorum regum, scilicet Seon regis Amorrhaeorum, et Og regis Basan. Prosequitur exinde breviter Stephanus historiam. Et dedit illi testamentum circumcisionis, et genuit Isaac, et circumcidit eum octava die. Et Isaac Jacob, et Jacob duodecim patriarchas. Et patriarchae aemulantes Joseph, vendiderunt eum in Aegyptum negotiatoribus, qui transtulerunt eum in Aegyptum, quod breviter transit. Et erat Deus cum eo, et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei sapientiam et gratiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti, et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam. Postea facta est fames magna in universa terra. Et audiens Jacob frumentum esse in Aegypto, primo misit filios, postea ipse cum septuaginta quinque animabus descendit in Aegyptum. Veritas habet secundum librum Geneseos, quod cum 70 animabus intravit, et computantur ipse Jacob et Joseph, cum duobus filiis, non sunt ibi nisi 70. Lucas addit quinque per anticipationem, computans nepotes Joseph, sequens editionem LXX Interpretum, quae magis erat authentica. Quam nisi sequeretur, forte minus crederetur ei, et opus ejus suspectum haberetur. Et defunctus est ipse Jacob in Aegypto, et patres nostri, scilicet duodecim patriarchae, et translati sunt in Sichem. Hoc de solo Joseph legitur, quia filii Israel, ad ejus petitionem, ossa ejus de Aegypto transtulerunt, quae etiam prophetasse leguntur, et sepulta sunt in Sichem. Quid est ergo quod pluraliter dictum est, translati sunt in Sichem.